- COLLIGERE
- COLLIGERECrines, apud Ovid. l. 1 Amor. Eleg. 11. v. 1.Colligere incertos, et in ordine ponere, crinesDocta, nec ancillas inter habenda, Nape.Idem quod legere est, apud Statium, l. 4. Theb. v. 743. de Hypsipyle,---- Illi quamvis et ab ubere OpheltesNon suus, Inachii proles infausta LycurgiDependet, nec lecta comam, nec dives amictu,Regales tamen ore notae ----Dicebatur autem legi coma, quae in versus quosdam componebatur aut orbes, quo in genere curiosissimas fuisse veteres tam Graecas, quam Romanas Veneres, multa Auctorum loca testantur. Hinc dociles capilli, i. e. legi consueti, eidem Ovidio, ibid. Eleg. 14. v. 13.Adde, quod et dociles, et centum flexihus apit,Et tibi nullius causa doloris erant.Iidem et digeri dicebantur, Ibid. v. 19.Saepe etiam, nodum digestis mane capillis,Purpureo iacuit semisopora toro.Idem mox componi capillum ait, v. 35.Quid male compositos quereris periisse capilles?Et, l. 2. Eleg. 8. v. 1. Ponere in mille modos capillos, eadem sententia eft. Quia legendis, ponendis, collocandis capillis, consiliarias habuisse Romanas feminas, et tamquam in re magna, magnam operam posuisse, auctor est Iuvenalis, Sat. 6. v. 490.Disponit crinem laceratis ipsa capillis,Nuda humeros Psecas infelix ----Videlicet, ut caedi commode posset, si peccâsset. Misere enim huiusmodi ornatrices caedi consuevisse, patet ex illo Ovidii, ubi puellam suam laudaus, ait, l. 1. Amor. El. 14. v. 16.Ornatrix tutô corpre semper erat.Ante meos oculos saepe ast ornata, nec unquamBrachia direptâ saucia fecit acu.I. e. non vulneravit ornatricem. Quin deformare miseras sectis capillis solebaut, uti patet ex Martiali, l. 2. Epigr. 56 etc. Vide Casp. Barthium, Animadvers. ad Stad. d. l. ut et supra, ubi de Capillis, ac infra verbo Componere.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.